Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant.
Domine, quis similis tibi? dirrupisti vincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: Benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. de vita tua aeterna certus eram.
Quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea vero temporali vita nutabant omnia, et mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat